12 febrero, 2006

Unde Covarrubias Hungaricè didicit?

Operis mirae largitatis parumque auctoritatis Sebastiani Covarrubiae Thesaurum Linguae Hispanicae inscriptis editione in disco, ut dicitur, electronico peracta, in eo vocabula ex diversibus idiomatibus mutuata expetentes, ecce vocem Hungaricam cédulácska invenimus, quod Latinè schedulam dicitur. Res mira autem est, vocem ex sermone tam ab aliis remota ac incognita in opere auctoris Hispanici inveniri, adeo magis in hac peculiari raraque forma inflecta, cuius cognitio Sebastianum nostrum in lingua seminis Attilae valde peritus esse testatur; cédulácska scilicet forma diminutiva vocis cédula est. Ita enim auctor ait – sermo autem eius in transcriptione a viris illustribus eruditisque Ignatii Arellani et Raphaelis Zaphrae ad huius saeculi morem composta citatur:
„CÉDULA. Es un pedazo de papel o pergamino donde se escribe alguna cosa. Del nombre schedula, graece σχήδιον, diminutivo de scheda, inde cédula. El polaco la llama cedulka, y el húngaro cédulácska, que conforman con nosotros y con el griego.” Haec ille. Quod autem Latinè tantum valet: SCHEDULA. Trunculus chartae sive pergamini in quo aliquod scribitur. Derivasse videtur e voce schedula, id est forma diminutiva vocis scheda, Graecè σχήδιον, unde in dialecto Regni Castellorum cédula dicitur. Idem Polonibus cedulka, Hungaribus cédulácska dicitur, quod non abest ab usu nostrorum Graecorumque.
O donum mirissimum linguarum, peritia abundans idiomatum, quod voces adeo minutas non solùm Hungaricè, sed etiam Polonicè, et nescio an etiam Sinicè tam liberaliter interpretare videtur! Sed multa incredibilia, ut Erasmus in Adagiis, et suo ipsius indicio periit sorex. Sapienti enim haec constellatio sermonum sat ad aperiendum illam magni Calepini editionem, quae primùs notiones vocum ex lingua Polonica et Hungarica complexa est, nempe illam anno 1590 Basilea typis excusam. Unde, mehercle, haec leguntur:
Schedula, ae, f. p. diminutivum à scheda. σχήδιον. Gal. Petite charte ou tablette. Ital. Carticella, policetta breue. Germ. Ein zedelin, vitelin papier darauff man schreibt. Hisp. Cartezilla ò escriptura que se toma por nota. Pol. Czedulka. Vngar. Czedulatska. Ang. A litle sheet or serow of paper. Cicero ad Cassium lib. 15. Haec de tertia jam epistola antè oppressit, quàm tu schedulam aut literam.
Sed de aliis sexcentis quae Covarrubias ex dictionario Calepini exhaurivit, in sequenti editione Silvae nostris, Deo adiuvante, tractandum erit.